monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > salCod.Sal.X,16.236 > bavPal.lat.1448.185 > sectio 32 > csg250.271 > sectio 63 > sectio 17 > sectio 54 > bkeCod.15.164v > bnfNAL1615.165 > habCod.Guelf.707Helmst..29 > csg250.234 > sectio 169 > sectio 17 > sectio 13 > sectio 43 > sectio 21 > bnf6795.176 > csg251.175 > sectio 9 > bnf13013.62 > sectio 11 > bavPal.lat.311.221 > sectio 11 > csg871.10 > bavPal.lat.1449.112 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 43
{XXII} Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent et ordine, omnesque reliquas in iis pavonum genus cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda omnesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet oculos.